- MOLORTUS
- MOLORTUSapud Stat. l. 3. Syl. 2. v. 30.Sunt quibus explores rupes gravis arte Molortus,Quaeque secuturam religant post terga phaselon etc.quid sit inter Eruditos non convenit Barthius ad loc. Minime viri aut hominis id nomen esse potest --- Officia nautarum Musis iniungit Papinius, itaque et hoc metiendi maris profunditatem iisdem --- Latinum vocabulum est, ut clare docent verba Dioscoridis a Doctiss. Gevartio huc allata --- Unde vero, vel quae sit vox ista, nisi aliis adiumentis, quam quae nunc exstant, adiutus, nemo facile divinaverit --- Si tamen Graecanicam vocem agnoscere malis, cur repudies molorthus, a recta demisso artificiali plumbo? Quam vocem sane non tam ex penu Grammaticorum produxerit Papinius, quam ex usu Naviculariorum. At scrupulum facile eximit Salmas. vocem molubdus reponendo, uti diximus supra, in voce Catapirater.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.